- PURGATIO Canonica
- PURGATIO Canonicaapud Honorium III. in V. Compilatione, Alioqui quia publica Fama laborat et manifestae praesumptiones apparent, purgationem super praemissis Canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et ordinis indicatis, passimque in Iure Canonico, est demonstratio innocentiae suae, super obiecto crimine, propriô iuramentô vel si oporteat, iuramentô Compurgatorum. Ei opponitur Purgatio Vulgaris, de qua dictum satis. Vide quoque supra Iudicium, Lada etc. Hodie, in Ecclesia Romana, teste Simancâ de Catholicis Institut. Tit. 56. §. 1. saepe olim memorata, in omnibus fere, aliis criminibus in usu esse desiit, in crimine tamen haereseos etiam nunc usitata, et in foro Inquisitorum frequentata est. Quando scil. delatus reperitur solummodo de haeresi diffamatus, et non convincitur nec propriâ confessione, nec facti evidentiâ, nec testium productione legitimâ, nec ulla alia indicia contra eum probantur, sed sola contra eum praecise est infamia, non absolvitur, sed ab Episcopo et Inquisitore coniunctim imponitur ipsi Purgatio Canonica, quae testibus fit, eô numerô, qui ab Iudice consideratâ qualitate personae criminis, et infamiae, vel maior vel minor definiri solet: ordinarie autem reus purgare se tenetur septem plus minus testibus, hôc additô, ut si defecerit in uno, duobus tribus aut pluribus, exinde convictus plene de crimine censeatur. At hi Compurgatores seu Expurgatores dicuntur. Oportet autem testes esse eiusdem ordinis cum delato seu diffamato, ut si sit religiosus, et illi sint religiosi; si clericus saecularis, et illi clerici saeculares; si miles, et illi milites. Cuiusmodi compurgatores si non inveniantur, eligendi saltem suntaliqui viri probi, cives, velalii. Primo ita que sen tentia reodicitur, a qua si non provocaverit, is ad se purgandum testes nominat, qui una cum diffamato coram Inquisitionibus et Tabellione iuramentum sollenne praestant, cuius formulamConcilium Tarraconense praescripsit: praestitâ purgatione absolvitur reus, et denuntiatur vir boni testimonii. Si defecerit in purgatione, pro convicto habetur, et sicut haereticus condemnatur, Si autem se purgare noluerit, excommunicatur anni spatiô, ac eô peractô condemnatur. Quod si post purgationem in cidit in haeresin iam purgatam, pro relapso habetur, et ut talis brachio saeculari traditur: quod in eo casu locum habet, quando quis vehementer de haeresi fuit diffamatus etc. Apud nonnullos vero Inquisitores invaluit, ut reus vehementer suspectus primo torqueatur: dein, si nihil confessus fuerit, se purgare cogatur; post si expurgatus fuerit, ut abiurare quoque teneatur; et tandem arbit rariis insuper poenis puniatur. Iudice tamen Simanâ, ad purgationem non cogendi sunt, nisi quorum fam a populo Christiano valde necessaria est, Episcopi scil. Sacerdotes, Praedicatores, et id genus alii, d. tit. §. cit. it. 16. 17. 18. 20. Vide et Franc. Pegnam. Praxi Inquisitor. et Director. Part. I. comm. 14. ubi fallacem ac incertam hanc veritatiseru endae rationem esse fatetur, adeoque non facile eo deveniendum esse iudicat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.